monumenta.ch > Ausonius > > > PERIOCHAE ODYSSIAE. > 24. > 2. > XXIIII. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON > XXV. VERSVS IN VESTE CONTEXTI. > ALIVD IN EANDEM. > HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > II.
Ausonius, Opuscula, APPENDIX., , I. <<<     >>> II.

Ausonius, Opuscula, APPENDIX., II.

1 27. Ἦμος δ᾿ ἠριγένεια ϕάνη ῥοδοδάϰτυλος ἠώς.
2 Oceano extulerat roseos Aurora iugales.
3 Telemachus Ithacensios proceres cogit ad curiam atque ibi de contumelia domus
et bonorum profligatione conquestus consilia profectionis exponit, Antinoo resistente,
qui eum prius, quam mater nuberet, abire prohibebat.
4 qua altercatione diu protracta
concilium dissolutum est.
5 Telemachus ad litus procis ignorantibus pergit.
6 astantem
sibi adorans Minervam peregrinationi accommoda parat, hortante maxime dea, quae
populum ipsumque Telemachum Mentoris simulatione fallebat, instructo ergo remigio
et nave deducta Telemachus et Minerva de portu vespere instante solverunt.
7 III.
28. Ἠέλιος δ᾿ ἀνόρουσε, λιπὼν περιϰαλλέαλίμνην.
8 Iam sol Oceano radiatos prompserat ortus.
9 Telemachus Nestorem de patre percunctans nihil novi accipit ab ignorante.
10 verum
idem senex sequenti die, cum Pisistrato filio ut ad Menelaum pergat, hortatur.
11 nec
mora facta consilio: nocte quippe ea, quae consecuta est, apud Pheras oppidum
hospitio Dioclis deversati die altero Lacaedemonem pervehuntur.
12 IIII.
29. Οἳ δ᾿ ἷξον ϰοίλην Λαϰεδαίμοναϰητώεσσαν.
13 Iamque adeo ventum validae Lacedaemonos arces.
14 Telemachum et qui cum eo venerant Menelaus comiter hospitio accipit iamque
sub vespera quaedam de Vlixe cognoscunt.
15 die vero altero totum navigationis suae
ordinem Menelaus explanat, quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae
Calypsonis Vlixes retineatur, exponit: quae quidem Proteus eidem narraverat de
Graecorum ducibus reqtuirenti.
16 proci autem postquam de abitu Telemachi conpererunt,
instructa deductaque navi viginti, qui sese legerant, enavigaverunt redeunti insidias
molientes.
17 circa Asteriam ergo insulam, quae Ithacam Samumque interiacet,
delitescentes occasionem fraudis expectant.
18 V.
30. Ἠὼς δ᾿ ἐϰ λεχέων παρ᾿ ἀγαυοῦ Τιϑωνοῖο.
19 Liquerat in tepido Tithonum Aurora cubili.
20 Mercurius in Ogygiam insulam devolat, ut Iovis monitis Calypso conterrita Vlixem
patiatur abscedere.
21 qui contextu ratis temere properato navigationem solus aggreditur.
22 duodevicesima die tempestate conmota, ex iracundia infestante Neptuno, trabium
conpago dissolvitur.
23 quo casu proditus ultimae spei et irritis conatibus natans ab Ino dea
misericorde servatur, quae calanticam capiti suo demptam natanti accommodat.
24 cuius
ille sustentatu ad usque Phaeacum litus evadit.
25 VI.
31. Ὣς ὁ μὲν ἔνϑα ϰαϑεῦδεπολύτλας δῖος Ὀδυσσεύς.
26 Carpebat somnos dudum aerumnosus Vlixes.
27 Vlixes postquam ad Phaeacum litus enaverat, fatigationem diluit somno.
28 sed cum
virgo Nausicaa, filia regis Alcinoi, ludum in acta cum aequalibus exerceret, somno
excitatus, ut erat nudus, erupit, foliorum oppositu pudenda velatus.
29 et cum supplex
genua regiae virginis advolveretur, Minervae instinctu movit misericordiam salutarem
impositusque carpento et veste donatus usque ad templum Minervae, quod ante urbem
est, suadente virginis pudore pervehitur ibique familiare sibi numen solita precatione
veneratur.
30 VII.
32. ῝Ως ὁ μὲν ἔνϑ ἠρᾶτο πολύτλας δiος ᾿Οδυσσεύς.
31 Orabat superos dudum Laertia proles.
32 Minerva puellae speciem mutuata Vlixem primum in oppidum, mox in domum
regiam ducit.
33 cumque Arete uxor Alcinoi et unde vestem haberet et cuias esset et
qua sorte delatus sermone ipsius conperisset, bonum animum habere iussus, suadente
vespera concedit quieti.
34 VIII.
33. ῏ Ημος δ᾿ ἠριγένεια ϕάνη ῥοδοδάϰτυλος ἠώς.
35 Iam caelum rutilat roseis Aurora quadrigis.
36 Alcinous navigationis aerumnam summatim ab Vlixe cognoscit.
37 exinde iussis
primoribus in curiam convenire adventum hospitis et infortunia diutinae iactationis explanat
accitoque ad convivium Vlixe citharam iubet pulsare Demodocum, qui cum de Durio
equo et de Troico cantaret excidio, lacrimas Vlixi memoria fortunae superioris elicuit.
38 quas cum occultare sedulo conaretur aut vultu dissimulans aut veste detergens, oculos
in se omnium et maxime regis advertit tum Alcinous causa fletuum cognita, ex
ordine tolerata dissereret, benigne pollicitus adhortatur.
39 VIIII.
34. Τὴν δ᾿ ἀπαμειβόμενος προσέϕη πολύμητιςὈδυσσεύς.
40 Turn vice sermonis fatur Laertius heros.
41 Quattuor isthinc libri de Vlixis errore contexti sunt.
42 namque ab Alcinoo rogatus
seriem multiplicis erroris exponit.
43 ut ab Ilio profectus primum ad Ciconas delatus sit
atque illic expugnata Ismaro civitate.
44 multis amissis fugatus abscesserit: utque inde
atque illic expugnata Ismaro civitate.
45 multis amissis fugatus abscesserit: utque inde
Maleam Laconicae promontorium circumegerit ac deinde (ad) Lotophagos (venerit: mox
ad Cyclopum insulam. quae Lotophagis) obiacebat, cum una nave processerit.
46 eaque
sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetraverit.
47 qui cruentis
dapibus expletus, quas caede sociorum eius instruxerat.
48 vino etiam quod Vlixes
ingesserat temulentus cum in somnum procubuisset.
49 ab Vlixe caecatus poenas inmanitatis
exsolvit.
50 X.
35. Αἰολίην δ᾿ ἐς νῆσον ἀϕιϰόμεϑ᾿ ·ἔνϑα δ᾿ἔναιεν.
51 Aeoliam ventorum agimur patriamque domumque.
52 Hinc refert Aeoliam se fuisse pervectum donisque donatum ab Aeolo rege
ventorum, qui omnibus comiter praebitis, quo securior navigaret.
53 ventos etiam dederit utre
conclusos.
54 utque cum iam Ithacam propinquaret.
55 refusus sit in soporem sociique eius
opes aliquas (in) scorto esse existimantes dormiente ipso vincla dissolverint adversisque
flatibus iam ab ipsa patria sint relati. inde ut (ad) Antiphaten Laestiygonasque delatus
sit: ibi amissis una minus ceteris navibus Circeum litus accesserit ibique veneficio potentis
deae Eurylochus et praemissi cum eo socii in ferarum ora converterint: ipse etiam
similia passurus Mercurio procurante vitaverit ceterosque socios ad speciem pristinam
redigi virtutis admiratione compulerit.
56 XI.
36. Αὐτὰρ ἐπεί ῥ᾿ ἐπὶ νῆα ϰατήλϑομενἠδὲ ϑάλασσαν.
57 At postquam ventum ad naves et litora ponti.
58 Digressus a Circa Avernum pervenit, qui locus descensus ad manes existimatur.
59 ibi sacris rite perfectis scrobem complet sanguine victimarum et circumvolitantibus
animabus nullam sinit haustum cruoris attingere, nisi.
60 ut Circe monuerat? prius
Tiresias vates inde libasset.
61 ibi et heroidas plurimas videt.
62 quarum enumerationem
multa veterum fabularum venustate contexuit.
63 XII.
37. Αὐτὰρ ἐπεὶ ποταμοῖο λίπεν ῥόον Ὀϰεανοῖο.
64 Iamque adeo Oceani liquidos pede liquerat amnes.
65 Compertis a Tiresia vate, quae oportuit scire, regreditur ad Circam ab eaque ut
evitet mala cetera edocetur: ut Sirenas praetereat, letalem navigantium cantilenam, ut
Scyllam praetervehatur et Charybdin freti Siculi famosa portenta.
66 quibus malis non
sine gravi perpessione superatis Trinacriam pervehitur, ubi incustodita Solis armenta,
frustra prohibente ipso, ceteri socii penuria cogente dilaniant dirisque prodigiis admissa
boum caede terrentur.
67 ac mox inde navigantes fulmine ad unum omnes intereunt,
excepto Vlixe, qui fragmento carinae cohaerens et adminiculo eius adiutus ad Ogygiam
insulam solus enavit.
68 XIII.
38. Ὡς ἔϕατ᾿, οἱ δ᾿ ἄρα πάντες ἀϰὴν ἐγένοντοσιωπῇ.
69 Conticuere omnes intentique ora tenebant.
70 Enarratis omnibus, quae in multiplici errore pertulerat, a principibus Phaeaciae
viris donis plurimis honoratur.
71 a quibus remigio et neeessariis omnibus navis instruitur
dormiensque in Ithacam quietissima navigatione devehitur.
72 atque illic in portu patrio
cum muneribus universis quiescens et omnium ignarus exponitur, Phaeacibus eo
dormiente remeantibus.
73 XIIII.
39. Αὐτὰρ ὃ ἐϰ λιμένος προσέβη τρηχεῖαν ἀταρπόν.
74 Egreditur portu tenuis quo semita ducit.
75 Somno expergitus Vlixes portum et litus patriae non sine animi consternatione
cognoscit admiraturque, ut advectus, ut expositus, ut relictus sit.
76 ut cuneta nesciens
requirit, universa donorum: quae postquam incolumia videt, quam potest tutissime
occultat consiliisque a Minerva confirmatus ad servum Enmaeum subulcum simulatus
accedit, naufragi et mendicantis imitatu, interrogatus deinde quis esset, ait esse se
Cresium: in Aegyptum navigantem Troiam fuisse delatum.
77 Eumaeum tum affectione
maestissima peragens cogente denique vespera et imbre continuo sagulo amicitur:
atque ibidem multa secum volvens tandem concedit quieti.
78 XV.
40. Ἣ δ᾿ εἰς εὐρυχόρην ΛαϰεδαίμοναΠαλλὰς Ἀϑήνη.
79 It Lacedaemonias arces Tritonia Pallas.
80 Telemachus a Minerva per somnium conmonetur, domum ut rediret: maturoque
digressus cubili.
81 a Menelao veniam reversionis exorat.
82 qua comiter impetrata
regreditur ad navem in portu Pylio manentem Pisistratoque ad urbem atque ad patrem
remisso ipse propere solvit e litore, comite navigationis assumpto Theoclymeno vate
Argivo, uno ex iis quos Melampus Amythaonis erudivit.
83 vitatisque insidiatoribus procis
advehitur in patriam et sociis quidem portum petere iussis ipse diverso itinere ad
agrum Eumaeumque proficiscitur.
84 XVI.
41. Τὼ δ᾿ αὖτ᾿ ἐν ϰλισίῃς Ὀδυσσεὺς ϰαὶ δῖοςὑϕορβός.
85 Commune Eumaeus mapale et divus Vlixes.
86 Telemachus Eumaeum nuntium reditus mittit ad matrem: (ipse) Minerva ita volente
(patrem) cognoscit et cum eo deinceps agenda disponit.
87 Penelopa autem cognito filii
reditu (in) conventum procorum, qua verecundia sinebat, egreditur increpatisque
insidiatoribus filii non minus irata quam maesta discedit.
88 XVII.
42. Ἦμος δ᾿ ἠριγένεια ϕάνη ῥοδοδάϰτυλοςἠώς.
89 Iam caelum roseis rutilat Tithonia bigis.
90 Telemachus anxiae matri ordinem peregrinationis enarrat.
91 Vlixes ad oppidum
Eumaeo opitulante perducitur.
92 domum in qua proci epulabantur ingressus emendicat
cibos miserabiliter ambiendo.
93 inde ab Antinoo iniuriose afficitur.
94 cui Penelopa diras
ob inhumanum facinus imprecatur: a qua missus Eumaeus est, ut hospes (sic enim
se ferebat) ad eam provocaretur.
95 (qui) tum quidem invitatus gratiam facit, sed
venturum sese ad vesperam pollicetur.
96 XVIII.
43. Ἦλϑε δ᾿ ἐπὶ πτωχὸς πανδήμιος, ὃςϰατὰἄστυ.
97 Irus adest populi per rnendicabula notus.
98 Mendicante intra lares proprios Vlixe alius quoque pari egestate Irus accessit,
popularis Ithacensius, stipes in triviis solitus rogare.
99 iurgium ergo inopiae communis
aemulatione conseritur, quod ex verbis processit ad manus.
100 hortantibus procis, quo
magis rixa crudesceret, propositoque praemio caprini ventris omento.
101 victor igitur
Vlixes seminecem Irum extra ianuam proicit.
102 ridicula adbortatione conpellans.
103 Penelopa etiam munera sibi a procis pro opibus cuiusque conferri singulorum studia
experiens deposcit: quae mature utpote a cupientibus offeruntur.
104 XVIIII.
44. Αὐτὰρ ὃ ἐν μεγάρῳ ὑπελείπετο δῖος Ὀδυσσεύς.
105 At parte inferiore domus secretus Vlixes.
106 Vlixes cum Telemacho arma omnia de medio amoliuntur, procis perniciem
conparantes, ne quicquam munimenti aut teli relinqueretur, qui vel cavere vim vel
inferre possent.
107 ad Penelopam deinde accitu ipsius pergit ibique, ut Eumaeo dixerat,
Cretensem se esse mentitur Vlixemque apud se hospitio deversatum conminiscitur.
108 mox cum Euryclia ipsius nutrix hospitalis officii causa pedes eius elueret, tactu manus
animadvertit cicatricem, quam habebat ex vulnere in Parnaso quondam suis dente
percussus.
109 quo argumento alumnum suum esse cognoscit, sed ab eodem, ne quid
ultra vel quaerat vel garriat, coercetur.
110 XX.
45. [Iamque procos genua amplectens orabat Vlixes].
111 Epulantibus procis Ctesippus in Vlixem crus bubulum iacit, sed destinatione non
potitur.
112 Theoclymenus autem aput Ithacensios divinationis expertae inminens procis
vaticinatur exitium.
113 quorum multa cavillatione derisus mensa et domo tamquam
furiosus excluditur.
114 XXI.
46. Τῇ δ᾿ ἄρ᾿ ἐπὶ ϕρεσὶ ϑῆϰε ϑεὰ γλαυϰῶπιςἈϑήνη.
115 Hic mentem dedit Icariae Tritonia Pallas.
116 Vlixes Eumaeo et Philoetio fidei eorum industriaeque confisus quis sit revelat.
117 et postquam facta cognitio est, caedem procorum (ex) tempore instrui placet.
118 quos
Vlixes astu aggreditur, ut ipsum quoque intendendo arcum vires seniles explorare
patiantur.
119 quem uni quondam Vlixi facilem si quis intenderet, habiturus esset praemium,
ius Penelopae nuptiarum.
120 sed prohibentibus procis, ne id ridiculus et mendicus
auderet, quod frustra iuventus tam electa temptasset, dat Telemachus Vlixi ceteris
abnuentibus experiendi potestatem.
121 et hinc nascitur admiratio prima virtutis, dedecore
suo ceteris erubescentibus, quorum ignaviam senex et mendicus arguerit.
122 XXII.
47. Αὐτὰρ ὃ γομνώϑη ῥαϰέωνπολύμητις Ὀδυσσεύς.
123 Squalentes umeris habitus reiecit Vlixes.
124 Vlixes loco ulteriore capto intendit arcum omnibusque foribus occlusis, ne qua
pateret effugium, plerosque vino saucios aut novitate rei stupidos aut quidlibet aliud
meditantes conficit.
125 cum primum omnium confixisset Antinoum, qui audacia et
petulantia ceteros superaverat, Eumaeus et Telemachus et Philoetius sumptis et ipsi armis
egregia in consternatos caede grassantur.
126 iamque omnibus interemptis duobus
tantummodo parcitur, Phemio citharoedo, qui ministerii causa adhibitus nihil omnino in Vlixis
domo quod contumeliosum esset ediderat et Medonti praeconi, cuius modestiae etiam
Telemachus suffragatur.
127 at qui cum Telemacho erant Melanthium famulorum Vlixis
umim, qui procorum proterviam semper armaverat, cruciabiliter occidunt.
128 puellas inde
duodecim, quae cum procis flagitiose consueverant, suspendio perimunt.
129 Vlixes caede
ad plenum perpetrata ignem adolet incensoque sulphure domum piaculo purgat.
130 XXIII.
48. Γρηῢς δ᾿ εἰς ὑπερῷ᾿ ἀνεβήσετο ϰαγχαλάωσα.
131 Chalcidicum gressu nutrix superabat anili.
132 Euryclia nutrix gestae rei nuntia Penelopam de somno excitat.
133 quae advenientem
ad se maritum non temere ipsum esse se persuadet, (et) quadam cubiculi lege et
genialis lectuli positu sibi tantum et Vlixi cognito, an ipse sit maritus, explorat.
134 in
coetum deinde conveniunt totamque noctem mutuo sermone consumunt.
135 et hic quidem
elegans replicatio laborum, quos Vlixes pertulit, mira concinnatione colligitur.
136 XXIIII.
49. Ἑρμῆς δὲ ψυχὰς Κυλλήνιος ἐξεϰαλεῖτο.
137 Tartaream vocat in sedem Cyllenius umbras.
138 Procorum animas recenti et communi caede congestas catervatim Mercurius ad
inferna conpellit.
139 tunc circa Agamemnonem manes heroici congregantur miratique
lectorum iuvenum congregem densitatem uno agmine conmeantum causas interitionis
accipiunt.
140 tum apud inferos quoque virtus Vlixis et Penelopae pudicitia praedicantur
ab Agamemnone prae ceteris, cui dispar fuerat in utroque fortuna.
141 Vlixes ad Laertem
patrem in agrum profectus inopinato et reditu et rerum gestarum relatu afficit senem:
afficitur ab eo cognitis quas exanclasset aerumnis.
142 subinde et patres procorum neces
iuvenum properant ultum ire consilioque et vi communicatis ante expectatum (in) agro
superveniunt.
143 sed eos iam comitatior Vlixes fundit fugatque.
144 verum gliscentibus odiis
et maiore seditione aut tumultu spectato ex sententia Iovis in Ithacam Minerva
descendit et conciliata utrimque pace studia et motus partium rerum gestarum abolitione
conponit.
Ausonius HOME



Ausonius, Opuscula, APPENDIX., , I. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Ausonius > > > PERIOCHAE ODYSSIAE. > 24. > 2. > XXIIII. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON > XXV. VERSVS IN VESTE CONTEXTI. > ALIVD IN EANDEM. > HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > II.