monumenta.ch > Ausonius > 3. > SOLON. > HOMILIA XLIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > VIII. EXHORTATIO AD MODESTIAM. > I.
Ausonius, Opuscula, APPENDIX., , <<<     >>> II.

Ausonius, Opuscula, APPENDIX., I.

1 2. Μῆνιν ἄειδε ϑεὰ Πηληιάδεω Ἀχιλῆος
οὐλομένην ἣ μυρί᾿ Ἀχαιοῖς ἄλγε᾿ ἔϑηϰεν.
2 Iram, diva, refer nati Peleos Achillei
pestiferam, quae mille dedit discrimina Achivis.
3 Chryses Apollinis sacerdos ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset,
contumeliose repulsus deum precatur ultorem.
4 insecuta subinde gravi pestilentia cum
Graecorum exercitus interiret, cogitur ab Achille concilium et ab eodem invitus Calchas
morbi causam conpellitur indicare.
5 qua cognita Agamemnon concitatur in Achillem.
6 qui percitus iracundia etiam caedem regis audebat, nisi eum in ultimum furorem
progredi Minerva vetuisset.
7 a quo Briseis concubina in locum Chryseidis, quae
reddebatur, abducta est.
8 inde Thetis mater ad caelum lacrimas et contumeliam filii
miserata proficiscitur.
9 quae fiducia defensi quondam cum Aegeone Iovis ultum ire
affectat iniuriam obtestaturque summum deorum, ut Troianos in rebus bellicis
superiores esse patiatur.
10 quibus Iuno compertis iracunde adversum coniugem conmovetur.
11 sed gliscens iurgium per deridiculum ministrante Vulcano simul consilii specie
intercedente lenitur.
Ausonius HOME