| 1 | 1. Si Homerum, scriptorem Troici belli eatenus, qua Iliadem suam incipit quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris quattuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. |
| 2 | haec eius species apparet summam cutem primi operis intuenti. |
| 3 | verum hoc scripturae ipsius tempus Troiano bello non totum, sed paene ultimum fuit. |
| 4 | nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui, ea negotia continebit, quae ab iniuria Agamemnonis ac Briseidis usurpatione usque ad funus Hectoris digna memoratu erant: non erit illa temporum series, quae ab eiusdem belli causis atque origine pertinet ad urbis excidium. |
| 5 | atque ex eo eveniet, ut ignaris iudicandi et poeticae oeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis iurgium omissa videantur. |
| 6 | nec minus multa ab Hectoris funere ad usque deletum Ilium. |
| 7 | quorum quidem maxima expectatio erat propter tam longi certaminis consummationem. |
| 8 | sed ut divinum poetam nihil quod illustre fuerit omisisse appareat atque omnia quae finiri oportuit contigisse, breviter et in epitomae speciem belli Troici causam originis apparatusque quaeque annis superioribus acciderunt retexuimus. |
| 9 | horum omnium prima origo est Paridis iudicium inter deas, deinde classis contextio, qua idem Paris in Europam navigavit, tum raptio Helenae, quae opinione veterum bipertita est, quod plerique Helenam iuxta Homericum plasma ad Troiam deportatam fuisse existimaverunt, nonnulli autem opinati sunt, cum Alexander cursu deerrasset delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis iniuria, per Aegyptium regem, servantissimum iusti virum, Helenam cum iis, quae una cum eadem fuerant abrepta, Paridi sublatam expugnato demum Ilio Menelao restitutam. |