| 1 | LXIIII. Vallebanae (nova res et vix credenda poetis, sed quae de vera promitur historia) femineam in speciem convertit masculus ales pavaque de pavo constitit ante oculos. |
| 2 | cuncti admirantur monstrum, sed mollior agna ........................................ quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis? an vos Nasonis carmina non legitis? Caenida convertit proles Saturnia Consus ambiguoque fuit corpore Tiresias. |
| 3 | vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum, vidit nubentem Plinius androgynum. |
| 4 | nec satis antiquum, quod Campana in Benevento unus epheborum virgo repente fuit. |
| 5 | nolo tamen veteris documenta arcessere famae: ecce ego sum factus femina de puero. |