monumenta.ch > Ausonius > IN PVERVM FORMOSVM. > LIII. > II. PATER AD FILIVM. CVM TEMPORIBVS TYRANNICIS IPSE TREVERIS REMANSISSET ET FILIVS A PATRE PROFECTVS ESSET. HOC INCOHATVM NEQVE INPLETVM SIC DE LITVRARIIS SCRIPTVM. > LVII. IDEM. > XXXV. AD LIBELLVM SVVM.
Ausonius, Opuscula, EPIGRAMMATON LIBER., , <<<     >>> XXXVI.

Ausonius, Opuscula, EPIGRAMMATON LIBER., XXXV. AD LIBELLVM SVVM.

1 Si tineas cariemque pati te, charta, necesse est,
incipe versiculis ante perire meis.
2 incipe versiculis ante perire meis.
3 'malo', inquis, 'tineis'.
4 sapis, aerumnose libelle,
perfungi mavis quod leviore malo.
5 ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
iacturam somni quae parit atque olei.
6 'utilius dormire fuit quam perdere somnum
atque oleum'.
7 bene ais: causa sed ista mihi est.
8 irascor Proculo, cuius facundia tanta est,
quantus honos.
9 scripsit plurima quae cohibet.
10 hunc studeo ulcisci: et prompta est ultio vati.
11 qui sua non edit carmina, nostra legat.
12 huius in arbitrio est, seu te iuvenescere cedro
seu iubeat duris vermibus esse cibum.
13 huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
deputo, sive legat quae dabo sive tegat.
Ausonius HOME

uldVLF111.66