| 1 | Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius, quique Iovem fecit, tertia palma ego sum. |
| 2 | sum dea quae rara et paucis Occasio nota. |
| 3 | Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo. |
| 4 | Quid talaria habes? Volucris sum. |
| 5 | Mercurius quae fortunare solet, tardo ego, cum volui. |
| 6 | Crine tegis faciem? Cognosci nolo. |
| 7 | Sed heus tu occipiti calvo es? Ne tenear fugiens. |
| 8 | Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi. |
| 9 | Die rogo quae sis. |
| 10 | Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit: sum dea, quae facti non factique exigo poenas, nempe ut paeniteat: sic Metanoea vocor. |
| 11 | Tu modo die, quid agat tecum. |
| 12 | Quandoque volavi, haec manet: hanc retinent quos ego praeterii. |
| 13 | tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, elapsam dices me tibi de manibus. |