| 1 | Cedere quae lato nescit fera saucia ferro armatique urget tela cruenta viri, quam grandis parvo patitur sub vulnere mortem et solam leti vim probat esse manum! mirantur casusque novos subitasque ruinas . . . . . . . . . . . . . . nec contenta ictos letaliter ire per artus coniungit mortes una sagitta duas. |
| 2 | plurima communi pereunt si fulminis ictu, haec quoque de caelo vulnera missa putes. |