| 1 | Discutimus, Pauline, iugum, quod nota fovebat temperies, leve quod positu et tolerabile iunctis tractabat paribus concordia mitis habenis: quod per tam longam seriem volventibus annis fabula non umquam, numquam querimonia movit, nulla querella loco pepulit, non ira nec error, nec quae conpositis male suadae credula causis concinnat veri similes suspicio culpas: tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes ad senium nostri traxere ab origine vitae inpositumque piis heredibus usque manere optarunt, dum longa dies dissolveret aevum. |
| 2 | et mansit, dum laeta fides nec cura laborat officii servare vices, set sponte feruntur incustoditum sibi continuantia cursum. |
| 3 | hoc tam mite iugum docili cervice subirent Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti et qui mutatis ignoti Solis habenis fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales. |
| 4 | discutimus, Pauline, tamen: nec culpa duorum ista, set unius tantum tua. |
| 5 | namque ego semper contenta cervice feram. |
| 6 | consorte laborum destituor nec tam promptum gestata duobus unum deficiente pari perferre sodalem: non animus viresque labant, sed iniqua ferendo condicio est oneri, cum munus utrumque relicto ingruit acceduntque alienae pondera librae. |
| 7 | sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum corpus et exigui quamvis discrimine membri tota per innumeros artus conpago vacillat. |
| 8 | obruar usque tamen, veteris ne desit amici me durante fides memorique ut fixa sub aevo restituant profugum – solacia cassa – sodalem. |
| 9 | quantum oblectamen populi, quae vota bonorum sperato fraudata bono? gratantia cuncti verba loqnebantur. |
| 10 | iam nomina nostra parabant inserere antiquis aevi melioris amicis. |
| 11 | cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi iam minor et promissa obiens vadimonia Damon, nos documenta magis felicia, qualia magnus Scipio longaevique dedit sapientia Laeli: nos studiis animisque isdem miracula cunctis, hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo. |
| 12 | ocius illa iugi fatalis solvere lora Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis principiis et utroque caput celantia nodo. |
| 13 | grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se inferret nimiis vindex Rhamnusia votis: Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis grandia verba premens ultrix dea Medica belli sistere Cecropidum in terris monumenta paranti obstitit et Graio iam iam figenda tropaeo ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis. |
| 14 | quae tibi Romulidas proceres vexare libido est? in Medos Arabasque tuos per nubila et atrum perge chaos. |
| 15 | Romana procul tibi nomina sunto. |
| 16 | illic quaere alios oppugnatura sodales, livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum opportuna tuis inimicat pectora fucis. |
| 17 | Paulinum Ausoniumque, viros quos sacra Quirini purpura et auratus trabeae velavit amictus, non decet insidiis peregrinae cedere divae. |
| 18 | inpia, Pirithoo disiungere Thesea posses Euryalumque suo socium secernere Niso: te suadente fugam Pylades liquisset Oresten nec custodisset Siculus vadimonia Damon. |
| 19 | quid queror eoique insector crimina monstri? occidui me ripa Tagi, me Punica laedit Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei: . . . . . . . . . . . moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris quemque suo longe dirimat provincia tractu 70 trans montes solemque alium, trans flumina et urbes et quod terrarum caelique extenditur inter Emeritensis Anae lataeque fluenta Garumnae. |
| 20 | quod si intervalli spatium tolerabile limes poneret exiguus (quamvis longa omnia credant, 75 qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos cura locos, mediis iungens distantia verbis: 77 Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum illa sibi et populos Aquitanica rura colentes, utque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae Narbonemque pari spatio sibi conserit et mox quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam. |
| 21 | hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset, tunc ego te ut nostris aptum conplecterer ulnis adflaretque tuas aures nostrae aura loquellae. |
| 22 | nunc tibi trans Alpes et marmoream Pyrenen Caesareae Augustae domus (est), Tyrrhenica propter Tarraco et ostrifero super addita Barcino ponto: me iuga Burdigalae, trino me flumina coetu secernunt turbis popularibus otiaque inter vitiferi exercent colles laetumque colonis uber agri, tum prata virentia, tum nemus umbris mobilibus celebrique frequens ecclesia vico, totque mea in Novaro sibi proxima praedia pago dispositis totum vicibus variata per annum, egelidae ut tepeant hiemes rabidosque per aestus adspirent tenues frigus subtile Aquilones. |
| 23 | te sine set nullus grata vice provenit annus. |
| 24 | ver pluvium sine flore fugit, canis aestifer ardet, nulla autumnales variat Pomona sapores effusaque hiemem contristat Aquarius unda. |
| 25 | agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam? nam mihi certa fides nec conmutabilis umquam Paulini illius veteris reverentia durat quaeque meoque tuoque fuit concordia patri. |
| 26 | si tendi facilis cuiquam fuit arcus Vlixei aut praeter dominum vibrabilis ornus Achilli, nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet. |
| 27 | set cur tam maesto sero tristia carmina versu et non in meliora animus se vota propinquat? sit procul iste metus. |
| 28 | certa est fiducia nobis, si genitor natusque dei pia verba voventum accipiat, nostro reddi te posse precatu, ne sparsam raptamque domum lacerataque centum per dominos veteris Paulini regna fleamus teque vagum toto quam longa Hispania tractu inmemorem veterum peregrinis fidere amicis. |
| 29 | accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura, votis ominibusque bonis precibusque vocatus, adpropera, dum tu iuvenis, dum nostra senectus servat inexhaustum tibi gratificata vigorem. |
| 30 | ecquando iste meas inpellet nuntius aures? ecce tuus Paulinus adest. |
| 31 | iam ninguida linquit oppida Hiberorum, Tarbellica iam tenet arva. |
| 32 | Ebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris vicina ingreditur, iam labitur amne secundo iamque in conspectu est, iam prora obvertitur amni ingressusque sui celebrata per ostia portus totum occursantis populi praevertitur agmen: et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat. |
| 33 | credimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt? |