| 1 | Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. |
| 2 | nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis, ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Ebromagum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli. |
| 3 | quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. |
| 4 | hoc quo facilius impetrarem aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, coneinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret. |
| 5 | signavi autem non, ut Plautus ait, 'per ceram et lignum litterasque interpretes', sed per poeticum characterem, ut magis notam inustam quam signum impressum iudicares. |