| 1 | Iambe Parthis et Cydonum spiculis, iambe pinnis alitum velocior, Padi ruentis impetu torrentior, magna sonorae grandinis vi densior, flammis corusci fulguris vibratior, iam nunc per auras Persei talaribus petasoque ditis Arcados vectus vola. |
| 2 | si vera fama est, Hippocrene, quam pedis pulsu citatam cornipes fudit fremens, tu fonte in ipso procreatus Pegasi, primus novorum metra iunxisti pedum iisque Musis concinentibus novem caedem in draconis concitasti Delium. |
| 3 | fer hanc salutem praepes et volucripes Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor, et protinus, iam si resumptis viribus alacri refecti corporis motu viget, salvere iussum mox reposce mutuum. |
| 4 | nihil moreris iamque, dum loquor, redi, imitatus illum stirpis auctorem tuae, triplici furentem qui Chimaeram incendio supervolavit tutus igne proximo. |
| 5 | dic: te valere, die: salvere te iubet amicus et vicinus et fautor tuus, honoris auctor, altor ingeni tui. |
| 6 | die et magister, die parens, die omnia blanda atque sancta caritatis nomina haveque dicto die vale actutum et redi. |
| 7 | quod si rogabit, quid super scriptis novis maturus aevi nec rudis diiudicem, nescire dices, sed paratum iam fore heroicorum versuum plenum essedum. |
| 8 | cui subiugabo de molarum ambagibus, qui machinali saxa volvunt pondere, tripedes caballos terga ruptos verbere, his ut vehantur tres sodales nuntii. |
| 9 | fors et rogabit, quos sodales dixeris simul venire: die, trinodem dactylum vidi paratum crucianti eantherio: spondeus illi lentipes ibat comes, paribus moratur qui locis cursum meum, mihique similis, semper adversus tamen, nec par nec impar, qui trochaeus dicitur. |
| 10 | haec fare cursim nec moratus pervola, aliquid reportans interim munuseuli de largitate musici promptarii. |