| 1 | 1. Quanto me affecit beneficio non delata equidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! veritus displicuisse oleum quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. |
| 2 | scis autem me id nomen muriae, quod in usu vulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant. |
| 3 | sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum vocatur, iam patinas implebo meas, ut parcior ille maiorum mensis applaria sucus inundet. |
| 4 | Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? o melle dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! sed haec atque alia huiusmodi documenta liberaus animi aliquis fortasse imitabitur et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione, iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. |
| 5 | de quo opusculo, ut iubes, faciam. |
| 6 | exquisitim universa limabo et quamvis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. |
| 7 | interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. |
| 8 | isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. |
| 9 | vale. |