| 1 | VERSIBVS PLVRIMIS DE REGIBVS EX TRANQVILLO COLLECTIS. Condiderat iam solis equos Tartesia Calpe stridebatque freto Titan insignis Hibero: iam succedentes quatiebat Luna iuvencas, vinceret ut tenebras radiis velut aemula fratris: iam volucres hominumque genus superabile curis mulcebant placidi tranquilla oblivia somni: transierant Idus, medius suprema December tempora venturo properabat iungere Iano: et nonas decimas ab se nox longa Kalendas iugiter acciri celebranda ad festa iubebat. |
| 2 | Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere. |
| 3 | medius fidius neque ipse bene intellego: tamen suspicor. |
| 4 | iam prima nox erat ante diem nonum decimum Kal. Ian., cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. |
| 5 | his longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset, in his versibus ego ista cognovi: Europamque Asiamque, duo vel maxima terrae membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit Europae adiunctam, possit cum tertia dici, regnatas multis, quos fama oblitterat et quos barbara Romanae non tradunt nomina linguae, Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum, quique magos docuit mysteria vana Nechepsos, et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris. |
| 6 | Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris et primigenis vocibus sua fastigia non perirent. |
| 7 | iam quid de eloquentia dicam? liquido adiurare possum nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae iuventutis aequari. |
| 8 | certe ita mihi videris. |
| 9 | si erro, pater sum, fer me et noli exigere iudicium obstante pietate. |
| 10 | verum ego cum pie diligam, sincere ac severe iudico. |
| 11 | affice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. |
| 12 | accessit tibi ad artem poeticam mellea adulatio. |
| 13 | quid enim aliud agunt: audax Icario qui fecit nomina ponto, et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces, nisi ut tu vegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem voces, me vero et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? quod equidem contra est. |
| 14 | nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. |
| 15 | haec ad te breviter et ilico vesperis illius secuto mane dictavi. |
| 16 | ita enim tabellarius tuus, ut epistulam referret, instabat. |
| 17 | nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. |
| 18 | vale. |