| 1 | IANVARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIMVS. Primus iucundi fuat hic tibi fructus honoris, Augustae faustum munus habere manus. |
| 2 | proximus ex longo gradus est, quaestoris amici curam pro strenis excubuisse tuis. |
| 3 | ergo interceptos, regale nomisma, Philippos accipe tot numero, quot duo Geryones: quot terni biiuges demptoque triente Camenae quotque super terram sidera zodiaci: quot commissa viris Romana Albanaque fata quotque doces horis quotque domi resides: ostia quot pro parte aperit stridentia circus excepto, medium quod patet ad Stadium: quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri quotque horis pelagus profluit aut refluit: protulit in scaenam quot dramata fabellarum, Arcadiae medio qui iacet in gremio: vel quot iuncturas geometrica forma favorum conserit extremis omnibus et mediis: quot telios primus numerus solusque probatur, quot par atque impar partibus aequiperat, bis ternos et ter binos qui conserit unus, qui solus totidem congeminatus habet: quot faciunt iuncti subterque supraque locati; qui numerant Hyadas Pleiadasque simul. |
| 4 | . . . . . . . . . . . . . . . Vrsule collega nobilis Harmonio, Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper, quem sibi conferret Varro priorque Grates, quique sacri lacerum collegit corpus Homeri, quique notas spuriis versibus apposuit: Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae, solus qui Chium miscet et Amineum. |
| 5 | vale. |