monumenta.ch > Ausonius > > > PERIOCHAE ODYSSIAE. > 24. > 2. > XXIIII. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON > XXV. VERSVS IN VESTE CONTEXTI. > ALIVD IN EANDEM. > HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > II. > XVIIII. IN ANVM EBRIOSAM. > > DE EADEM. > 30. > XVII. AD VXOREM. > LXXXXVIII. HYLAE. > I. >
Ausonius, Opuscula, EPISTVLAE., , 2. <<<     >>> XVIII. AD VRSVLVM GRAMMATICVM TREVERORVM, CVI STRENAS KALENDIS

Ausonius, Opuscula, EPISTVLAE.,

1 XVII. AVSONIVS SYMMACHO.
Modo intellego, quam mellea res sit oratio, quam delenifica et quam suada
facundia.
2 persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio
inhumana non esset, set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me
blanditiis inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit.
3 ubi vero chartulam
pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo
pocula deprehendo.
4 si vero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus
inlicior: et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione
vanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini.
5 hoc me velut aerius bratteae
fucus aut picta nebula non longius quam dum videtur oblectat, chamaeleontis bestiolae
vice, quae de subiectis sumit colorem.
6 aliud sentio ex epistula tua, aliud ex
conscientia mea.
7 et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam,
mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? aut quisquam ita nitet, ut
conparatus tibi non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Isocratis
conclusiones? quis ita ad enthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut
proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita affectet singula, ut tu imples omnia?
quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? haec,
domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam
verius.
8 et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus
ambo aevo dispari, ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium iam
veteranus exercui.
9 in comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes conposita
fabulari: in comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, tibi me et
parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti.
10 set
abeamus ab his, ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur
accedere.
11 illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalicum
aliquod opusculum aut sermonem protrepticum mitterem? ego te docebo docendus
adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum atque alacrem conmonebo?
eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut vigeant,
et ignes, ut caleant, admonebo et, si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus
instigator agitabo.
12 sat est unius erroris, quod aliquid meorum me paenitente
vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. nam si contra [id] evenisset,
nec tu mihi persuaderes placere me posse.
13 haec ad litteras tuas responsa sint: cetera,
quae noscere aves, conpendi faciam: sic quoque iam longa est epistula.
14 Iulianum
tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, allego:
simul admoneo, ut, cum causam adventus eius agnoveris, iuves studium, quod ex parte
fovisti.
15 vale.
Ausonius HOME