| 1 | Perge, o libelle, Sirmium, et dic ero meo ac tuo have atque salve plurimum. |
| 2 | quis iste sit nobis erus, nescis, libelle? an, cum scias, libenter audis quod iuvat? possem absolute dicere, sed dulcius circumloquar diuque fando perfruar. |
| 3 | hunc dico, qui lingua potens minorem Atridam praeterit orando pauca et musica: qui grandines Vlixei et mellifluentem Nestora concinnat ore Tullii: qui solus exceptis tribus eris erorum primus est praetorioque maximus. |
| 4 | dico hunc senati praesulem, praefectum eundem et consulem: nam consul aeternum cluet collega Augusti consulis, columen curulis Romulae primum in secundis fascibus: nam primus e cunctis erit consul secundus principi. |
| 5 | generi hic superstes aureo satorque prolis aureae convincit Ascraeum senem non esse saeclum ferreum. |
| 6 | qui vincit aevi iniuriam stirpis novator Amniae paribusque comit infulis Aniciorum stemmata. |
| 7 | Probum loquor, scis optime, quem nemo fando dixerit, qui non prius laudaverit. |
| 8 | perge, o libelle, et utere felicitate intermina. |
| 9 | quin et require, si sinet tenore fari obnoxio: 'age, vera proles Romuli, effare causam nominis. |
| 10 | utrumne mores hoc tui nomen dedere: an nomen hoc secuta morum regula? an ille venturi sciens mundi supremus arbiter, qualem creavit moribus, iussit vocari nomine?' nomen datum praeconiis vitaeque testimonio. |
| 11 | libelle felix, quem sinu vir tantus evolvet suo nec occupari tempora grato queretur otio: quem mille tum vocis modis leni aut susurro impertiet cuique vigiles luminum vacare dignabunt corae: quem mente et aure consciis quibusdam omissis perleget, quaecumque fortuna est tibi, perge, o libelle, et utere felicitate intermina. |
| 12 | dic me valere et vivere, dic vivere ex voto pio, sanctis precantem vocibus, ut quem curulis proxima collegio nati dedit, hunc rursus Augustus prior suis perennet fascibus. |
| 13 | subnecte et illud leniter: 'apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex: ut hinc avi ac patris decus, mixto resurgens sanguine, Probianoque atque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Silvios lulis miscuit, sic iste, qui natus tibi, flos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul iocari et discere'. |
| 14 | (et) adde votum, quod pio concepimus rei deo: 'ut genitor Augustus dedit collegio nati Probum, sic Gratianus hunc novum stirpi futurae copulet'. |
| 15 | rata sunt futura, quae loquor. |
| 16 | sic meritaque et fatum iubent. |
| 17 | sed iam ut loquatur Iulius, fandi modum invita accipe volucripes dimetria haveque dicto die vale. |