monumenta.ch > Ausonius > > > PERIOCHAE ODYSSIAE. > 24. > 2. > XXIIII. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON > XXV. VERSVS IN VESTE CONTEXTI. > ALIVD IN EANDEM. > HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > II. > XVIIII. IN ANVM EBRIOSAM. > > DE EADEM. > 30. > XVII. AD VXOREM. > LXXXXVIII. HYLAE. > I. > > 27. > V. > XXI. AVSONIVS PAVLINO. > 1.
Ausonius, Opuscula, EPISTVLAE., , XVI. AVSONIVS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO SAL. <<<     >>> 2.

Ausonius, Opuscula, EPISTVLAE., 1.

1 Oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam,
Probe, vir optime: in secundis tamen habeo non fefellisse.
2 apologos Titiani et
Nepotis chronica, quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem
tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum
sedulitatis meae studio conferatur.
3 libello tamen apologorum antetuli paucos epodos,
studio in te observantiae meae impudentissimo, paucos quidem, ut ego loquax iudico:
verum tu, cum legeris, etiam nimium multos putabis.
4 adiuro benevolentiam tuam,
verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse.
5 nam quis hos diu
cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt.
6 fors fuat, ut si mihi vita suppetet,
aliquid rerum tuarum, quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes,
scriptum boni consules.
7 cumque ego imitatus sim vesaniam Choerili, tu ignoscas
magnanimitate Alexandri.
8 hi igitur interim, ut Plautus ait, erunt antelogium
fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium
convicium concurrerunt.
9 vale ac me dilige.
Ausonius HOME