| 1 | O qui venustos uberi facundia sales opimas, Tetradi, cavesque, ne sit tristis et dulci carens amara concinnatio: qui felle carmen atque melle temperans torpere musas non sinis pariterque fucas quaeque gustu ignava sunt et quae sapore tristia: rudes camenas qui Suessae praevenis aevoque cedis , non stilo : cur me propinquum Santonorum moenibus declinas, ut Lucas boves olim resumpto praeferoces proelio fugit iuventus Romula? non (ut) tigris te, non leonis impetu, amore sed caro expeto. |
| 2 | videre alumni gestio voltus mei et indole optata frui. |
| 3 | invitus olim devoravi absentiae necessitatem pristinae, quondam docendi munere adstrictum gravi Iculisma cum te absconderet, et invidebam devio ac solo loco opus camenarum tegi. |
| 4 | at nunc frequentes atque claros nec procul cum floreas inter viros tibique nostras ventus auras deferat auresque sermo verberet, cur me supino pectoris fastu tumens spernis poetam consulem, tuique amantem teque mirantem ac tua desiderantem carmina oblitus alto neglegis fastidio? plectendus exemplo tuo, ni stabilis aevo pectoris nostri fides quamquam recusantes amet. |
| 5 | vale. |
| 6 | valere si voles me, pervola cum scrinio et musis tuis. |