| 1 | Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas elici, repressisti. |
| 2 | nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam, consilio quo suadet exterret. |
| 3 | tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem nec emerita adversum tirunculos arma concutiat veterana calliditas. |
| 4 | sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata iudicio. |
| 5 | pudenter enim ut apud patrem velata certaverat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis. |
| 6 | at postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut cum Marte convenerat, et consternavit arbitrum et contendentium certamen oppressit. |
| 7 | ergo nisi Delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, iamdudum ego ut palmes audacior in hibernas adhuc auras improbum germen egissem, periculum iudicii gravis inconsulta festinatione subiturus. |
| 8 | denique Bisonum, quem †tolleno in existimo proprie a philologis appellatum, addere, ut iubebas, recenti versuum tuorum lectione non ausus, ea, quae tibi iam cursim fuerant recitata, transmisi. |
| 9 | etenim hoc poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem his offenderes, ego autem quaecumque fortuna esset semel erubescerem. |
| 10 | vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris, in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in cavillando nec natura venustum nec arte conditum. |
| 11 | diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem. |
| 12 | ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. |
| 13 | nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina, aput te erunt adoptiva. |
| 14 | Vinum cum biiugo parabo plaustro primo tempore Santonos vehendum, ovum tum quoque passeris marini, quod nunc promus ait procul relictum in fundo patriae Bigerritanae. |