| 1 | Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis nec plasma semper adlinunt, Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum alumne quondam, nunc pater aut avus aut proavis antiquior, ut fuit olim Tartesiorum regulus, intemerata tibi maneant promissa memento. |
| 2 | Phoebus iubet verum loqui. |
| 3 | etsi Pierias patitur lirare sorores, numquam ipse torquet αὔλαϰα. |
| 4 | te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam citus veni remo aut rota, aequoris undosi qua multiplicata recursu Garumna pontum provocat, aut iteratarum qua glarea trita viarum fert militarem ad Blaviam. |
| 5 | nos etenim primis sanctum post pascha diebus avemus agrum visere. |
| 6 | nam populi coetus et compita sordida rixis fastidientes cernimus angustas fervere vias et congrege volgo nomen plateas perdere. |
| 7 | turbida congestis referitur vocibus echo: 'tene, feri, duc, da, cave', sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo et impares plaustro boves. |
| 8 | nec prodest penetrale domus et operta subire: per tecta clamores meant. |
| 9 | haec et quae possunt placidos offendere mores cogunt relinqui moenia, dulcia secreti repetantur ut otia ruris, nugis amica ac seriis, tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit, ut nil agas vel quod voles. |
| 10 | ad quae si properas, tota cum merce tuarum veni camenarum citus. |
| 11 | dactylicos elegos, choriambum carmen, epodos, socci et cothurni musicam carpentis impone tuis: nam tota supellex vatum piorum chartea est. |
| 12 | nobiscum invenies ϰατεναντία, si libet uti non προῖϰα, sed Graeca fide. |