monumenta.ch > Ausonius > 2.
Ausonius, Opuscula, EPISTVLAE., , 1. <<<     >>>

Ausonius, Opuscula, EPISTVLAE., 2.

1 Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum
dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat,
accepi, dilecte Theon, numerabile munus.
2 verum quot fuerint, subiecta monosticha signant:
quot ter luctatus cum pollice conputat index:
Geryones quot erant, decies si multiplicentur:
ter quot erant Phrygii numerata decennia belli
aut iter ut solidi mensis tenet ignicomus Sol:
cornibus a primis quot habet vaga Cynthia noctes:
singula percurrit Titan quot signa diebus:
quotque annis sublimis agit sua saecula Phaenon:
quot numero annorum Vestalis virgo ministrat
Dardaniusque nepos regno quot protulit annos:
Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur:
bisque viros numeres, qui fata Amphrysia servant:
quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus
et quot sunt asses, ubi nonaginta trientes,
vel quot habet iunctos Vasatica raeda caballos.
3 Quod si figuras fabulis adumbratas
numerumque doctis involutum ambagibus
ignorat alto mens obesa viscere,
numerare saltim more vulgi ut noveris,
in se retortas explicabo summulas.
4 Ter denas puto quinquiesve senas
vel bis quinque, dehinc decem decemque,
vel senas quater et bis adde ternas.
5 septenis quater adde (iam) unam et unam
aut ter quattuor adde bis novenis.
6 duc binas decies semelque denas:
octonas quater, hinc duae recedant:
binas ter decies, semel quaternas:
et sex adde novem vel octo septem,
aut septem geminis bis octo iunge,
aut.
7 ne sim tibi pluribus molestus,
triginta numero fuere cunctae.
8 Iunctus limicolis musculus ostreis
primo conposuit fercula prandio,
gratus deliciis nobilium cibus
et sumpti modicus pauperibus focis.
9 non hic navifrago quaeritur aequore,
ut crescat pretium grande periculis,
set primore vado post refugum mare
algoso legitur litore concolor.
10 nam testae duplicis conditur in specu,
quae ferventis aquae fota vaporibus
carnem lacteoli visceris indicat.
11 Set damnosa nimis panditur area.
12 fac campum replices, Musa, papyrium.
13 nec iam fissipedis per calami vias
grassetur Gnidiae sulcus harundinis,
pingens aridulae subdita paginae
Cadmi filiolis atricoloribus.
14 aut cunctis pariter versibus oblinat
furvam lacticolor sphongia sepiam.
15 parcamus vitio Dumnitonae domus,
ne sit charta mihi carior ostreis.
Ausonius HOME