| 1 | Ausonius salve caro mihi dico Theoni, versibus expediens quod volo quodve queror. |
| 2 | tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas, ut fugitas nostram, dulcis amice, domum. |
| 3 | nonaginta dies sine te, carissime, traxi. |
| 4 | huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est. |
| 5 | vis novies denos dicam deciesque novenos isse dies? anni portio quarta abiit. |
| 6 | sexaginta horas super et duo milia centum te sine consumpsi, quo sine et hora gravis. |
| 7 | milia bis nongenta iubet dimensio legum adnumerata reos per tot obire dies, iam potui Romam pedes ire pedesque reverti, ex quo te dirimunt milia pauca mihi. |
| 8 | scirpea Dumnitoni tanti est habitatio vati? Pauliacos tanti non mihi villa foret. |
| 9 | an quia per tabulam digito pangente notatam debita summa mihi est, ne repetamus, abes? bis septem rutilos, regale nomisma, Philippos, ne tanti fuerint, perdere malo, Theon, implicitum quam te nostris interne medullis defore tam longi temporis in spatio. |
| 10 | ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios et redime, ut mora sit libera desidiae, aut alios a me totidem dabo, dummodo cari conspicer ora viri, pauperis usque licet. |
| 11 | puppe citus propera sinuosaque lintea veli pande. |
| 12 | Medullini te feret aura noti expositum subter paradas lectoque iacentem, corporis ut tanti non moveatur onus. |
| 13 | unus Dumnitoni te litore perferet aestus Condatem ad portum, si modo deproperes. |
| 14 | inque vicem veli, quotiens tibi flamina cessant, remipedem iubeas protinus ire ratem. |
| 15 | invenies praesto subiuncta petorrita mulis: villa Lucani mox potieris aco. |
| 16 | rescisso disce (en) conponere nomine versum: Lucili vatis sic imitator eris. |