| 1 | Ausonius, cuius ferulam nunc sceptra verentur, paganum Medulis iubeo salvere Theonem. |
| 2 | quid geris, extremis positus telluris in oris, cultor harenarum vates? cui litus arandum Oceani finem iuxta solemque cadentem, vilis harundineis cohibet quem pergula tectis et tingit piceo lacrimosa colonica fumo. |
| 3 | quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo? Musae non Helicone satae nec fonte caballi, set quae facundo de pectore Clementini inspirant vacuos aliena mente poetas. |
| 4 | iure quidem: nam quis malit sua carmina dici, qui te securo possit proscindere risu? haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem, tu recita: et vere poterunt tua dicta videri. |
| 5 | quam tamen exerces Medulorum in litore vitam? mercatusne agitas, leviore nomismate captans, insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat? albentis sevi globulos et pinguia cerae pondera Naryciamque picem scissamque papyrum fumantesque olidum, paganica lumina, taedas? an maiora gerens tota regione vagantes persequeris fures, qui te postrema timentes in partem praedamque vocent? tu mitis et osor sanguinis humani condonas crimina nummis erroremque vocas pretiumque inponis abactis bubus et in partem scelerum de iudice transis? an cum fratre vagos dumeta per avia cervos circumdas maculis et multa indagine pinnae? aut spumantis apri cursum clamoribus urges subsidisque fero? moneo tamen, usque recuses stringere fulmineo venabula comminus hosti. |
| 6 | exemplum de fratre time, qui veste reducta ostentat foedas prope turpia membra lacunas perfossasque nates vicino podice nudat. |
| 7 | inde ostentator volitat, mirentur ut ipsum Gedippa Vrsinusque suus prolesque Iovini Taurinusque, ipsum priscis heroibus aequans, qualis in Olenio victor Calydonius apro aut Erymantheo pubes fuit Attica monstro. |
| 8 | set tu parce feris venatibus et fuge nota crimina silvarum, ne sis Cinyreia proles accedasque iterum Veneri plorandus Adonis. |
| 9 | sic certe crinem flavus niveusque lacertos caesariem rutilam per candida colla refundis: pectore sic tenero, plana sic iunceus alvo, per teretes feminum gyros surasque nitentes descendis, talos a vertice pulcher ad imos. |
| 10 | qualis floricoma quondam populator in Henna virgineas inter choreas Deoida raptam sustulit emersus Stygiis fornacibus Orcus. |
| 11 | an, quia venatus ob tanta pericula vitas, piscandi traheris studio? nam tota supellex Dumnitoni tales solita est ostendere gazas, nodosas pestes animantum Nerinorum et iacula et fundas et nomina vilica lini colaque et insutos terrenis vermibus hamos. |
| 12 | his opibus confise tumes: domus omnis abundat litoreis dives spoliis. |
| 13 | referuntur ab unda corroco, letalis trygon mollesque platessae, urentes thynni et male tecti spina ligati nec duraturi post bina trihoria corvi. |
| 14 | an te carminibus iuvat incestare canoras Mnemosynes natas, aut tris aut octo sorores? et quoniam huc ventum, si vis agnoscere, quid sit inter doctrinam deridendasque camenas, accipe congestas, mysteria frivola, nugas, quas tamen explicitis nequeas deprendere chartis, scillitae decies nisi cor purgeris aceto Anticyramve bibas, Samii Lucumonis acumen. |
| 15 | Aut adsit interpres tuus, aenigmatum qui cognitor fuit meorum, cum tibi Cadmi nigellas filias, Melonis albam paginam notasque furvae sepiae Gnidiosque nodos prodidit. |
| 16 | nunc adsit et certe, modo nunc adsit et certe, modo praesul creatus litteris, enucleabit protinus, quod militantes scribimus. |
| 17 | Notos fingo tibi poeta versus, quos scis hendecasyllabos vocari, set nescis modulis tribus moveri. |
| 18 | istos conposuit Phalaecus olim, qui penthemimeren habent priorem et post semipedem duos iambos. |
| 19 | sunt quos hexametri creant revolsi, ut penthemimeres prior locetur, tum quod bucolice tome relinquit: sunt et quos generat puella Sappho, quos primus regit hippius secundus, ut cludat choriambon antibacchus. |
| 20 | set iam non poteris, Theon, doceri, nec fas est mihi, regio magistro, plebeiam numeros docere pulpam. |
| 21 | verum protinus ede, quod requiro. |
| 22 | nil quaero, nisi quod libris tenetur et quod non opicae tegunt papyri. |
| 23 | quas si solveris, o poeta, nugas, totam trado tibi simul Vacunam, nec iam post metues ubique dictum: 'hic est ille Theon poeta falsus, bonorum mala carminum Laverna'. |