| 1 | Credideram nil posse meis affectibus addi, quo, venerande pater, diligerere magis. |
| 2 | accessit (grates superis medioque nepoti, bina dedit nostris qui iuga nominibus) accessit titulus, tua quo reverentia crescat, quo doceam natum, quid sit amare patrem. |
| 3 | ipse nepos te fecit avum, mihi filius idem et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres, nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem: nomine te gemini iam genitoris amo. |
| 4 | quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto nomine honoratum me quoque nobilitat: dein aetas quia nostra eadem. |
| 5 | nam subparis aevi sum tibi ego et possum fratris habere vicem. |
| 6 | nec tantum nostris spatium interponitur annis. |
| 7 | quanta solent alios tempora dividere. |
| 8 | vidi ego natales fratrum distare tot annis, quot nostros: aevum nomina non onerant. |
| 9 | pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum quod prius est maneat, quod modo ut incipiat. |
| 10 | et placuisse reor geminis aetatibus, ut se non festinato tempore utraque daret, leniter haec flueret, haec non properata veniret, maturam frugem flore manente ferens. |
| 11 | annos me nescire tuos, pater optime, testor totque putare tuos, quot reor esse meos. |
| 12 | nesciat hos natus: numeret properantior heres, testamenta magis quam pia vota fovens exemploque docens pravo iuvenescere natos, ut nolint patres se quoque habere senes. |
| 13 | verum ego primaevo genitus genitore fatebor subparis haec aevi tempora grata mihi. |
| 14 | debeo quod natus, suadet pia cura nepotis addendum patri, quo veneremur avum. |
| 15 | tu quoque, mi genitor. |
| 16 | geminata vocabula gaude, nati primaevi nomine factus avus. |
| 17 | exiguum quod avus: faveant pia numina divum deque nepote suo fiat avus proavus. |
| 18 | largius et poterunt producere fata senectam: set rata vota reor, quae moderata, magis. |