| 1 | Omnia, quae vario rerum metimur in actu, astrorum dominatus agit: terrenaque tantum membra homini, e superis fortuna et spiritus auris, septeno moderanda choro: set praesidet ollis sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae. |
| 2 | nec sola in nobis moderatur tempora vitae, dum breve solliciti spatium producimus aevi: creditur occultosque satus et tempora vitae materno ducenda utero formare videndo et nondum exortae leges conponere vitae. |
| 3 | namque ubi conceptus genitali insederit alvo, haut dubium solem cuicumque insistere signo. |
| 4 | qui cum vicini stationem ceperit astri, contiguos nullum transfundit lumen in ortus. |
| 5 | ast ubi conversis post menstrua tempora habenis scandit purpureo iam tertia sidera curru, obliqua exilem demittit linea lucem, adspirans tenues per inertia pondera motus. |
| 6 | quarta in sede viget primi indulgentia Solis suadet et infusus teneros coalescere fetus. |
| 7 | fulgor tetragono aspectu vitale coruscat clarum et lene micans, quintique (e) cardine signi incutit attonitam vegetato infante parentem. |
| 8 | nam sexto vis nulla loco, quia nulla tuendi aequati lateris Signatur regula Phoebo. |
| 9 | ast ubi signiferae media in regione cohortis septimus accepit limes rutilantia flammis recto castra situ, turgentis foedera partus iam plena sub luce videt, nec fulgura parci luminis intendens toto fovet igne coronae. |
| 10 | hinc illud, quod legitimos Lucina labores praevenit et gravidos sentit subripere nixus ante expectatum festina puerpera votum. |
| 11 | quod nisi, septeno cum lumina fudit ab astro, impulerit tardi claustra obluctantia partus, posterior nequeat, possit prior: an quia sexto aemulus octavi conspectus inutilis astri nescit conpariles laterum formare figuras? set nono incumbens signo cunctantia matrum vota levat, trigono vires sociante sequenti. |
| 12 | at si difficilis trahit Ilithyia retrorsum, tetragono absolvet dubiarum vincla morarum. |