| 1 | Est et Non cuncti monosyllaba nota frequentant. |
| 2 | his demptis nil est, hominum quod sermo volutet. |
| 3 | omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti sive oti quicquam est, seu turbida sive quieta. |
| 4 | alterutro, pariter nonnumquam, saepe seorsis obsistunt studiis, ut mores ingeniumque, ut faciles vel difficiles contentio nancta est. |
| 5 | si consentitur, mora nulla intervenit 'est est': si consentitur, mora nulla intervenit 'est est': sin controversum, dissensio subiciet 'non'. |
| 6 | hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri seditio, et tales agitat quoque curia lites. |
| 7 | coniugia et nati cum patribus ista quietis verba serunt studiis salva pietate loquentes. |
| 8 | hinc etiam placidis schola consona disciplinis dogmaticas agitat .... certamine lites. |
| 9 | hinc omnis certat dialectica turba sophorum. |
| 10 | est nunc lux: est ergo dies? non convenit istuc. |
| 11 | nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux est nocturna homini, non est lux ista diei. |
| 12 | est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est. |
| 13 | set non esse diem. |
| 14 | mille hinc certamina surgunt, hinc pauci . . . . . . . . . . . . . . .; multi quoque talia conmeditantes murmure concluso rabiosa silentia rodunt. |
| 15 | qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant! |