monumenta.ch > Ausonius > 4.
Ausonius, Opuscula, XXVIII. CENTO NVPTIALIS., , IMMINVTIO. <<<    

Ausonius, Opuscula, XXVIII. CENTO NVPTIALIS., 4.

1 Contentus esto, Paule mi,
lasciva, Paule, pagina:
ridere, nil ultra expeto.
2 sed cum legeris, adesto mihi adversum eos, qui, ut Iuvenalis ait, 'Curios simulant et
Bacchanalia vivunt', ne fortasse mores meos spectent de carmine.
3 'lasciva est nobis
pagina, vita proba', ut Plinius dicit.
4 meminerint autem, quippe eruditi, probissimo
viro Plinio in poematiis lasciviam, in moribus constitisse censuram, prurire opusculum
Sulpiciae, frontem caperare, esse Appuleium in vita philosophum, in epigrammatis
amatorem, in praeceptis omnibus extare Tullii severitatem, in epistulis ad Caerelliam
subesse petulantiam, Platonis Symposion composita in ephebos epyllia continere.
5 nam
quid Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laevii Erotopaegnion libros
loquar? quid Euenum, quem Menander sapientem vocavit? quid ipsum Menandrum?
quid comicos omnes? quibus severa vita est et laeta materia.
6 quid etiam Maronem
Parthenien dictum causa pudoris? qui in octavo Aeneidos, cum describeret coitum Veneris
atque Vulcani, αἰσχροσεμνίαν decenter immiscuit.
7 quid? in tertio Georgicorum de
summissis in gregem maritis nonne obscenam significationem honesta verborum
translatione velavit? et si quid in nostro ioco aliquorum hominum severitas vestita
condemnat, de Vergilio arcessitum sciat.
8 igitur cui hic ludus noster non placet, ne
legerit, aut cum legerit obliviscatur, aut non oblitus ignoscat.
9 etenim fabula de nuptiis
est: et velit nolit aliter haec sacra non constant.
Ausonius HOME