monumenta.ch > Ausonius > 13.
Ausonius, Opuscula, XXVII TECHNOPAEGNION., , 12. <<<    

Ausonius, Opuscula, XXVII TECHNOPAEGNION., 13.

1 GRAMMATICOMASTIX.
En logodaedalia: stride modo, qui nimium trux
frivola condemnas, nequam: (quia) cum pretio est mers.
2 Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau:
livida mens hominum concretum felle coquat pus.
3 dic, quid significent Catalepta Maronis? in his al
Celtarum posuit, sequitur non lucidius tau:
estne peregrini vox nominis an Latii sil
et quod germano mixtum male letiferum min?
imperium, litem, venerem, cur una notat res?
lyntribus in geminis constratus ponto sit an pons?
Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?
vox solita et cunctis notissima, si memores lac:
cur condemnatur, ratio magis ut faciat lact?
an, Libyae ferale malum, sit Romula vox seps?
si bonus est insons, contrarius et reus est sons?
dives opum cur nomen habet Iove de Stygio dis?
unde Rudinus ait 'divum domus altisonum cael'?
et cuius de more, quod adstruit 'endo suam do'?
aut de fronde loquens, cur dicit 'populea fruns'?
sed quo progredior? quae finis, quis modus et calx?
indulge, Pacate, bonus, doctus, facilis vir.
4 totum opus hoc sparsum, crinis velut Antiphilae, pax.
Ausonius HOME

uldVLF111.65

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik