monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . . > HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > 10. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO. > HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > II. > PITTACVS. > HOMILIA LXXI. DOMINICA OCTAVA PENTECOSTES. Lectio libri Apocalypsis. > HOMILIA XC. IN EODEM FESTO. Lectio libri Deuteronomii. > VI. VALENTINIANO IVNIORI IN SIGNVM MARMOREVM. > 16. DE FERIIS ROMANIS. > HOMILIA LVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > HOMILIA XCII. IN EODEM FESTO. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Romanos. > 4.
Ausonius, Opuscula, XXVII TECHNOPAEGNION., , 3. <<<     >>> 5.

Ausonius, Opuscula, XXVII TECHNOPAEGNION., 4.

1 VERSVS MONOSYLLABIS TERMINATI EXORDIO LIBERO.
PRAEFATIO.
Vt in vetere proverbio ent 'sequitur vara vibiam', similium nugarum subtexo
nequitiam.
2 et In versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine
legitimo.
3 sed laboravi, ut quantum eius possent aput aures indulgentissimas, absurda
concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent, denique haberent et amara
dulcedinem et inepta venerem et aspera levitatem.
4 quae quidem omnia, quoniam
insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet.
5 tu quoque mihi tua crede securior,
quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus et 'mutuum muli
scalpant'.
6 Aemula dis, naturae imitatrix, omniparens ars,
Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.
7 arta, inamoena licet nec congrua carminibus lex,
iudice sub tanto fandi tamen accipiet ins:
quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.
Ausonius HOME

uldVLF111.63