| 1 | VERSVS MONOSYLLABIS ET COEPTI ET FINITI, ITA VT A FINE VERSVS AD PRINCIPIVM RECVRRATVR. Res hominum fragiles alit et regit et perimit fors, fors dubia aeternumque labans, quam blanda fovet spes, spes nullo finita aevo, cui terminus est mors, mors avida, inferna mergit caligine quam nox, nox obitura vicem, remeaverit aurea cum lux, lux dono concessa deum, cui praevius est Sol, Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars, Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens, gens infrena virum, quibus in scelus omne ruit fas, fas hominem mactare sacris: ferus iste loci mos, mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex, lex, naturali quam condidit imperio ius, ius genitum pietate hominum, ius certa dei mens, mens, quae caelesti sensu rigat emeritum cor, cor vegetum mundi instar habens, animae vigor ac vis, vis tamen hic nulla est: tantum est iocus ac nihili res. |