| 1 | Misi ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile opusculum. |
| 2 | versiculi sunt monosyllabis coepti et monosyllabis terminati. |
| 3 | nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam concinnandi, ut idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis. |
| 4 | die ergo o mora et o poena! rem vanam quippe curavi: exigua est et fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid, vel nihili deprehenditur. |
| 5 | laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam aut dialecticon: nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit. |
| 6 | ad summam non est quod mireris, sed paucis litteris additis. |
| 7 | est cuius miserearis neque aemulari velis, et si huc quoque descenderis, maiorem molestiam capias ingenii et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu. |