| 1 | AVSONIVS PACATO PROCONSVLI. Scio mihi aput alios pro laboris modulo laudem non posse procedere. |
| 2 | quam tamen si tu indulseris, ut ait Afranius in Thaide 'maiorem laudem quam laborem invenero'. |
| 3 | quae lecturus es, monosyllaba sunt, quasi quaedam puncta sermonum: in quibus nullus facundiae locus est, sensuum nulla conceptio, propositio, redditio, conclasio aliaque sophistica, quae in uno versu esse non possunt, set cohaerent ita, ut circuli catenarum separati. |
| 4 | et simul ludicrum opusculum texui, ordiri maiuscula solitus: sed in tenui labor, at non tenuis gloria, si probantur. |
| 5 | tu facies, ut sint aliquid, nam sine te monosyllaba erunt vel si quid minus, in quibus ego, quod ad usum pertinet, lusi: quod ad molestiam, laboravi. |
| 6 | libello Technopaegnii nomen dedi, ne aut ludum laboranti aut artem crederes defuisse ludenti. |