| 1 | GRIPHVS TERNARII NVMERI. Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est vel tria potanti vel ter tria multiplicanti, inparibus novies ternis contexere coebum. |
| 2 | iuris idem tribus est, quod ter tribus, omnia in istis: forma hominis coepti plenique exactio partus quique novem novies fati tenet ultima finis. |
| 3 | tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae, Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores. |
| 4 | inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde, inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum. |
| 5 | ter nova Nestoreos implevit purpura fusos et totiens trino cornix vivacior aevo: quam novies terni glomerantem saecula tractus vincunt aeripedes ter terno Nestore cervi: tris quorum aetates superat Phoebeius oscen, quem novies senior Gangeticus anteit ales, ales cinnameo radiatus tempora nido. |
| 6 | tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae, tris Charites, tria fata, triplex vox, trina elementa. |
| 7 | tris in Trinacria Siredones. |
| 8 | omnia terna, tris volucres, tris semideae, tris semipuellae. |
| 9 | ter tribus ad palmam iussae certare Camenis, ore, manu , flatu : buxo, fide, voce canentes. |
| 10 | tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres annorum caelique vices noctisque per umbram tergemini vigiles. |
| 11 | ter clara instantis Eoi signa canit serus deprenso Marte satelles. |
| 12 | et qui conceptus triplicatae vespere noctis, iussa quater ternis adfixit opima tropaeis. |
| 13 | et lyrici vates numero sunt Mnemosynarum, tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi: set Citheron totiens ternas ex aere sacravit relligione patrum, qui sex sprevisse timebant. |
| 14 | trina Tarentino celebrata trinoctia ludo, qualia bis genito Thebis trieterica Baccho. |
| 15 | tris primas thraecum pugnas tribus ordine bellis Iuniadae patrio inferias misere sepulcro. |
| 16 | illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens, qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus, terruit Aoniam, volucris, leo, virgo, triformis Sphinx, volucris pinnis, pedibus fera, fronte puella. |
| 17 | trina in Tarpeio fulgent consortia templo. |
| 18 | humana efficiunt habitacula tergenus artes: parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna, et qui supremo comit tectoria cultu. |
| 19 | hinc Bromii quadrantal et hinc Sicana medimna. |
| 20 | hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi. |
| 21 | in physicis tria prima, deus, mundus, data forma. |
| 22 | in physicis tria prima, deus, mundus, data forma. |
| 23 | trigenus omnigenum, genitor, genetrix, generatum. |
| 24 | per trinas species trigonorum regula currit, aequilatus vel crure pari vel in omnibus inpar. |
| 25 | tris coit in partes numerus perfectus, ut idem congrege ter terno per ter tria dissoluatur. |
| 26 | tris primus par, impar habet mediumque: sed ipse ut tris, sic quinque et septem quoque dividit unus, et numero in toto positus sub acumine centri distinguit solidos coebo pergente trientes, aequipares dirimens partes ex inpare terno. |
| 27 | et paribus triplex medium, cum quattuor et sex bisque quaternorum secernitur omphalos idem. |
| 28 | ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae: sacrum, privatum et populi commune quod usquam est. |
| 29 | interdictorum trinum genus: unde repulsus vi fuero aut utrubi fuerit quorumve bonorum. |
| 30 | triplex libertas capitisque minutio triplex. |
| 31 | trinum dicendi genus est: sublime, modestum, et tenui filo. |
| 32 | triplex quoque forma medendi, cui logos aut methodos cuique experientia nomen. |
| 33 | et medicina triplex: servare, cavere, mederi. |
| 34 | tris oratorum cultus: regnata colosso quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum. |
| 35 | Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria: terra, aqua, flamma. |
| 36 | triplex sideribus positus, distantia, forma. |
| 37 | et modus et genetrix modulorum musica triplex: mixta libris, secreta astris, vulgata theatris. |
| 38 | Martia Roma triplex equitatu, plebe, senatu. |
| 39 | hoc numero tribus et sacro de monte tribuni. |
| 40 | tris equitum turmae, tria nomina nobiliorum. |
| 41 | nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi. |
| 42 | Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae. |
| 43 | Scylla triplex, conmissa tribus: cane, virgine, pisce. |
| 44 | Gorgones Harpyiaeque et Erinyes agmine terno et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae, quarum tergemini, fatalia carmina. |
| 45 | libri, quos ter quinorum servat cultura virorum. |
| 46 | ter bibe. |
| 47 | tris numerus super omnia, tris deus unus. |
| 48 | hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti, ter decies ternos habeat deciesque novenos. |