monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV. > HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > 12 > 7. QVOTAE KALENDAE SINT MENSVVM SINGVLORVM. > 5. > 4. > 6. > 1. > 3. ITEM DISTICHA. > III. > 1.
>>> Ausonius, Opuscula, XXVI GRIPHVS., 2.

Ausonius, Opuscula, XXVI GRIPHVS., 1.

1 AVSONIVS SYMMACHO.
Latebat inter nugas meas libellus ignobilis: utinamque latuisset neque indicio suo
tamquam sorex periret.
2 hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei
pulveris eruissem, excussum relegi atque ut avidus faenerator inprobum nummum malui
occupare quam condere.
3 dein cogitans mecum, non illud Catullianum 'Cui dono
lepidum novum libellum', set ἀμονσoτερν et verius 'Cui dono inlepidum, rudem libellum',
non diu quaesivi.
4 tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus
deligendi, unum semper elegerim.
5 misi itaque ad te haec frivola gerris Siculis vaniora,
ut cum agis nihil, haec legas et, ne nihil agas, defendas.
6 igitur iste nugator libellus,
iam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus, perveniet tandem in manus tuas.
7 quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam aut ut Plato iuvante Vulcano
liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam.
8 fuit autem ineptiolae huius ista
materia.
9 in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est, super mensam
meam facta est invitatio, non illa de Rubrii convivio, ut Graeco more biberetur, set
illa de Flacci egloga, in qua propter mediam noctem et novam lunam et Murenae
auguratum ternos ter cyathos attonitus petit vates.
10 hunc locum de ternario numero
ilico nostra illa poetica scabies coepit excalpere, cuius morbi quoniam facile contagium
est, utinam ad te quoque prurigo conmigret et fuco tuae emendationis adiecto
inpingas sphongiam, quae inperfectum opus equi male spumantis absolvat.
11 ac ne me
nescias gloriosum, coeptos inter prandendum versiculos ante cenae tempus absolvi:
hoc est, dum bibo et paulo ante quam biberem.
12 sit ergo examen pro materia et
tempore.
13 set tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dilutior lege: namque iniurium est
de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare.
14 neque me fallit fore aliquem, qui
hunc iocum nostrum acutis naribus et caperata fronte condemnet negetque me omnia,
quae ad ternarium et novenarium numeros pertinent, attigisse.
15 quem ego verum
dicere fatebor, iuste negabo.
16 quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed
praeterita existimet.
17 dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non
repperisset, si ipse quaesisset.
18 sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam
oblatis abusum.
19 quam multa enim de ternario sciens neclego: tempora et personas,
genera et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et
musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae
Varronisque numeros, et quidquid profanum vulgus ignorat.
20 postremo, quod facile est.
21 cum ipse multa invenerit, conparet se atque me, occupatum cum otioso, pransum cum
abstemio, iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam.
22 alius enim alio
plura invenire potest, nemo omnia.
23 quod si alicui et obscurus videbor, aput eum
me sic tuebere: primum eiusmodi epyllia, nisi vel obscura sint, nihil futura: deinde
numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint.
24 postremo si etiam tibi
obscurus fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum vero ego
beatus, quod affectavi, adsequar, me ut requiras, rae ut desideres, de me cogites.
25 vale.
Ausonius HOME

uldVLF111.72

>>> Ausonius, Opuscula, XXVI GRIPHVS., 2.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV. > HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > 12 > 7. QVOTAE KALENDAE SINT MENSVVM SINGVLORVM. > 5. > 4. > 6. > 1. > 3. ITEM DISTICHA. > III. > 1.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik