monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV. > HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > 12 > 7. QVOTAE KALENDAE SINT MENSVVM SINGVLORVM. > 5. > 4. > 6. > 1.
>>> Ausonius, Opuscula, XXV. BISSVLA., 2.

Ausonius, Opuscula, XXV. BISSVLA., 1.

1 AVSONIVS PAVLO SVO S. D.
Pervincis tamen et operta musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas,
quamquam non profanus, irrumpis, Paule carissime.
2 quamvis enim te non eius vulgi
existimem, quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra, neque idem Cereri
quod Libero, etiam sub iisdem cultoribus.
3 poematia, quae in alumnam meam luseram,
rudia et incohata ad domesticae solacium cantilenae, cum sine metu [et] arcana securitate
fruerentur, proferri ad lucem caligantia coegisti.
4 verecundiae meae scilicet spolium
concupisti, aut, quantum tibi in me iuris esset, ab invito indicari: ne tu Alexandri
Macedonis pervicaciam supergressus, qui, fatalis iugi lora cum solvere non posset.
5 abscidit et Pythiae specum, quo die fas non erat patere, penetravit.
6 utere igitur ut
tuis, pari iure, sed fiducia dispari: quippe tua possunt populum non timere, meis
etiam intra me erubesco.
7 vale.
Ausonius HOME