| 1 | AVSONIVS GREGORIO FILIO SAL. En umquam vidisti nebulam pictam in pariete? vidisti utique et meministi. |
| 2 | Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. |
| 3 | hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. |
| 4 | deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. |
| 5 | mihi praeter lemma nihil placet. |
| 6 | sed commendo tibi errorem meum. |
| 7 | naevos nostros et cicatrices amamus: nec soli nostro vitio peccasse contenti affectamus, ut amentur. |
| 8 | verum quid ego huic eglogae studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis: quod magis studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis: quod magis spero quam ut laudes. |
| 9 | vale ac dilige parentem. |