| 1 | Mitylena (ego) ortus Pittacus sum Lesbius, Γiγνωσϰε ϰαιρὸνqui docui sententiam. |
| 2 | sed iste ϰαιρoς, tempus ut noris, monet et esse ϰαιρὸν tempestivum quod vocant. |
| 3 | Romana sic est vox Venito in tempore. |
| 4 | vester quoque (itidem) comicus Terentius rerum omnium esse primum tempus autumat, ad Antiphilam quom venerat servus Dromo nullo inpeditam, temporis servans vicem. |
| 5 | reputate cuncti, quotiens offensam incidat, spectata cui non fuerit opportunitas. |
| 6 | tempus me abire, molestus ne sim: plaudite. |