| 1 | Milesius sum Thales, aquam qui principem rebus creandis dixi, ut vates Pindarus. |
| 2 | . . . . . . . . . . . . dedere piscatores extractum mari. |
| 3 | namque hi iubente Delio me legerant, quod ille munus hoc sapienti miserat. |
| 4 | ego recusans non recepi et reddidi ferendum ad alios, quos priores crederem. |
| 5 | dein per omnes septem sapientes viros missum ac remissum rursus ad me deferunt. |
| 6 | ego receptum consecravi Apollini. |
| 7 | nam si sapientem deligi Phoebus iubet, non hominem quemquam, set deum credi decet. |
| 8 | is igitur ego sum. |
| 9 | causa set in scaenam fuit mihi prodeundi, quae duobus ante me, adsertor ut sententiae fierem meae. |
| 10 | ea displicebit, non tamen prudentibus, quos docuit usus et peritos reddidit. |
| 11 | en 'Εγγύα · παρὰ δ ἄτα Graece dicimus: Latinum est: Sponde; noxa set praesto tibi est. |
| 12 | per mille possum currere exempla, ut probem praedes vadesque paenitudinis reos: sed nolo nominatim quemquam dicere. |
| 13 | sibi quisque vestrum dicat et secum putet, spondere quantis damno fuerit et malo. |
| 14 | gratum hoc officium maneat, ambobus tamen, pars plaudite ergo, pars offensi explodite. |