monumenta.ch > Ausonius > 3. > SOLON.
Ausonius, Opuscula, XX. LVDVS SEPTEM SAPIENTVM., , LVDIVS. <<<     >>> CHILON.

Ausonius, Opuscula, XX. LVDVS SEPTEM SAPIENTVM., SOLON.

1 De more Graeco prodeo in scaenam Solon,
septem sapientum fama cui palmam dedit.
2 set fama non est iudicii severitas:
neque me esse primum nec vero imum existimo,
aequalitas quod ordinem nescit pati.
3 recte olim ineptum Delphicus suasit deus
quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
ut in orbe tereti nomina serta incideret,
ne primus esset, ne vel imus quispiam.
4 eorum e medio prodeo gyro Solon,
ut quod dixisse Croeso regi existimor,
id omnis hominum secta sibi dictum putet.
5 Graece coactum [est]: Ὅρα τέλος μαϰροῦ βiου:
quod longius fit, si Latine edisseras:
Spectare vitae iubeo cunctos terminum.
6 proinde miseros aut beatos dicere
evita, quod sunt semper ancipiti statu.
7 id adeo sic est.
8 si queam, paucis loquar.
9 rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit
his in beatis, dives insanum in modum,
lateribus aureis templa qui divis dabat.
10 is me evocavit.
11 venio dicto oboediens,
meliore ut uti rege possint Lydii.
12 rogat, beatum prodam, si quem noverim.
13 Tellena dico, civem non ignobilem:
pro patria pugnans iste vitam abiecerat.
14 despexit: alium quaerit.
15 innui Aglaum:
fines agelli proprii numquam excesserat.
16 at ille ridens: quo dein me ponis loco,
beatus orbe toto qui solus vocor?
spectandum dico terminum vitae prius,
tum iudicandum, si manet felicitas.
17 dictum moleste Croesus accepit.
18 ego
relinquo regem, bellum ille in Persas parat,
profectus, victus, vinctus, regi deditus.
19 at ilico aptant funeris ipsum instar sui,
qua flamma totum se per ambitum dabat
volvens in altum fumidos aestu globos.
20 ac paene sero Croesus ingenti sono,
o vere vates, inquit, o Solon, Solon.
21 clamore magno ter Solonem nuncupat.
22 qua voce Cyrus motus extingui iubet
gyrum per omnem et destrui ardentem pyram.
23 et conmodum profusus imber nubibus
repressit ignem.
24 Croesus ad regem ilico
ministrorum per ducitur lectam manum.
25 interrogatus, quem Solonem diceret
et quam ciendi causam haberet nominis,
seriem per omnem cuncta regi edisserit.
26 miseratur ille vimque fortunae videns
laudat Solonem, Croesum iam in amicis habet
vinctumque pedicis aureis secum iubet
reliquum quod esset vitae totum degere.
27 ego duorum regum testimonio
laudatus et probatus ambobus fui.
28 quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
29 ego iam peregi, qua de causa huc prodii.
30 venit ecce Chilon.
31 vos valete et plaudite.
Ausonius HOME

uldVLF111.67

Ausonius, Opuscula, XX. LVDVS SEPTEM SAPIENTVM., , LVDIVS. <<<     >>> CHILON.
monumenta.ch > Ausonius > 3. > SOLON.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik