monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos. > 21. > LVDIVS.
Ausonius, Opuscula, XX. LVDVS SEPTEM SAPIENTVM., , PROLOGVS. <<<     >>> SOLON.

Ausonius, Opuscula, XX. LVDVS SEPTEM SAPIENTVM., LVDIVS.

1 Delphis Solonem scripse fama est Atticum
Γνῶϑι σεαυτoν, quod Latinum est: Nosce te.
2 multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
3 Spartane Chilon, sit tuum necne ambigunt,
quod introfertur: Ὅρα τέλο μαϰροὺ βiου.
4 finem intueri longae vitae qui iubes.
5 multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
6 et Pittacum dixisse fama est Lesbium:
Γiγνωσϰε ϰαιρoν.
7 tempus ut noris, iubet.
8 set ϰαιρὸς iste tempestivum tempus est.
9 Bias Prieneus dixit: Οἱ πλεῖστοι ϰαϰοi,
quod est Latinum: Plures hominum sunt mali.
10 set inperitos scito, quos dixit malos.
11 Μελέτη τὸ πὰν est Periandri Corinthii,
meditationi inesse tot um qui putat.
12 Ἄριστον μέτρον esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est: Optimus cunctis modus.
13 Thaies (set) Ἐγγύα · παρὰ δ' ἄτα protulit,
spondere qui nos, noxa quia praesto est, vetat.
14 hoc nos monere faeneratis non placet.
15 dixi: recedam: legifer venit Solon.
Ausonius HOME

uldVLF111.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik