| 1 | Septem sapientes, nomen quibus istud dedit superior aetas nec secuta sustulit, hodie in orchestram palliati prodeunt. |
| 2 | quid erubescis tu togate Romule, scaenam quod introibunt tam clari viri? nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque, quibus theatrum curiae praebet vicem. |
| 3 | nostris negotis sua loca sortito data: campus comitiis, ut conscriptis curia, forum atque rostra separat ins civium. |
| 4 | 1 una est Athenis atque in omni Graecia ad consulendum publici sedes loci, quam in urbe nostra sero luxus condidit. |
| 5 | aedilis olim scaenam tabulatam dabat subito excitatam nulla mole saxea. |
| 6 | Murena sic et Gallius: nota eloquar. |
| 7 | postquam potentes nec verentes sumptuum nomen perenne crediderunt, si semel constructa moles saxeo fundamine in omne tempus conderet ludis locum: cuneata crevit haec theatri inmanitas. |
| 8 | Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit Octavianus, concertantes sumptibus. |
| 9 | sed quid ego istaec? non hac (de) causa huc prodii, ut expedirem, quis theatra, quis forum, 2 quis condidisset privas partes moenium: set ut verendos disque laudatos viros praegrederer ac docerem quid vellent sibi. |
| 10 | pronuntiare suas solent sententias, quas quisque iam prudentium anteverterit. |
| 11 | scitis profecto, quae sint: set si memoria rebus vetustis cludit, veniet ludius edissertator harum, quas teneo minus. |