| 1 | Ignoscenda istaec an cognoscenda rearis, adtento, Drepani, perlege iudicio. |
| 2 | aequanimus fiam te iudice, sive legenda, sive tegenda putes carmina, quae dedimus. |
| 3 | nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem: proxima defensi cura pudoris erit. |
| 4 | possum ego censuram lectoris ferre severi et possum modica laude placere mihi. |
| 5 | novit equus plausae sonitum cervicis amare, novit et intrepidus verbera lenta pati. |
| 6 | Maeonio qualem cultum quaesivit Homero censor Aristarchus normaque Zenodoti! pone obelos igitur, primorum stigmata vatum: palmas, non culpas esse putabo meas et conrecta magis quam condemnata vocabo, adponet docti quae mihi lima viri. |
| 7 | interea arbitrii subiturus pondera tanti, optabo, ut placeam: si minus, ut lateam. |