monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV. > HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > 12 > 7. QVOTAE KALENDAE SINT MENSVVM SINGVLORVM. > 5. > 4. > 6. > 1. > 3. ITEM DISTICHA. > III. > 1. > 1. > 1. > 1. > 20. > 7. > 9. > . . . > 1.
>>> Ausonius, Opuscula, XVIII. MOSELLA., 2.

Ausonius, Opuscula, XVIII. MOSELLA., 1.

1 SYMMACHVS AVSONIO.
Petis a me litteras longiores.
2 est hoc in nos veri amoris indicium.
3 sed ego qui
sim paupertini ingenii mei conscius, Laconicae malo studere brevitati quam multiiugis
paginis infantiae meae maciem publicare.
4 nec mirum, si eloquii nostri vena tenuata est,
quam dudum neque ullius poematis tui neque pedestrium voluminum lectione iuvisti.
5 unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati faenoris credidisti?
volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum divinis a te versibus consecratus,
sed tantum nostra ora praelabitur.
6 cur me istius libelli, quaeso, exortem esse voluisti?
aut αμουσότερος tibi videbar, qui iudicare non possem, aut certe malignus, qui laudare
nescirem.
7 itaque vel ingenio meo plurimum vel moribus derogasti.
8 et tamen contra
interdictum tuum vix ad illius operis arcana perveni.
9 velim tacere quid sentiam,
velim iusto de te silentio vindicari: sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae.
10 novi ego istum fluvium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem
multis, imparem maximis.
11 hunc tu mihi inproviso clarorum versuum dignitate
Aegyptio Melone maiorem, frigidiorem Scythico Tanai clarioremque hoc nostro populari [Tiberi]
reddidisti.
12 nequaquam tibi crederem de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi
certo scirem, quod nec in poemate mentiaris.
13 unde illa amnicorum piscium examina
repperisti quam nominibus varia tam coloribus, ut magnitudine distantia sic sapore, quae
tu pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti? atqui in tuis mensis saepe
versatus cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant esui obiecta, mirarer,
numquam hoc genus piscium deprehendi.
14 quando tibi hi pisces in libro nati sunt, qui in
ferculis non fuerunt? iocari me putas atque agere nugas? ita dii me probabilem
praestent, ut ego hoc tuum carmen libris Maronis adiungo.
15 sed iam desinam mei
oblitus doloris inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam trahas, quod
te miramur offensi.
16 spargas licet volumina tua et me semper excipias, fruemur tamen
tuo opere sed aliorum benignitate.
17 vale.
Ausonius HOME