| 1 | STAPHYLIVS RHETOR CIVIS AVSCIVS. Hactenus observata mihi lex commemorandi cives, sive domi seu docuere foris. |
| 2 | externum set fas coniungere civibus unum te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis. |
| 3 | tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque, alter ut Ausonius, alter ut Arborius: grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor historiam callens Livii et Herodoti. |
| 4 | omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam condit sescentis Varro voluminibus. |
| 5 | aurea mens, vox suada tibi: tum sermo quietus nec cunctator erat nec properante sono. |
| 6 | pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolusque: et placidae vitae congrua meta fuit. |