| 1 | MARCELLO MARCELLI FILIO GRAMMATICO NARBONENSI. Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo, aspera quem genetrix urbe, domo pepulit. |
| 2 | set fortuna potens cito reddidit omnia et auxit. |
| 3 | amissam primum Narbo dedit patriam. |
| 4 | nobilis hic hospes Clarentius indole motus egregia natam coniugio adtribuit. |
| 5 | mox schola et auditor multus praetextaque pubes grammatici nomen divitiasque dedit. |
| 6 | set numquam iugem cursum fortuna secundat, praesertim pravi nancta virum ingenii. |
| 7 | verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi fata: sat est dictum cuncta perisse simul, non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum inter grammaticos praetenuis meriti. |