| 1 | THALASSIO GRAMMATICO LATINO BVRDIGALENSI. Officium nomenque tuum, primaeve Thalassi, parvulus audivi: vix etiam memini. |
| 2 | qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum. |
| 3 | aetas nil de te posterior celebrat. |
| 4 | grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat, tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet. |
| 5 | set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale. |