monumenta.ch > Ausonius > 5.
Ausonius, Opuscula, XVI COMMEMORATIO PROFESSORVM BVRDIGALENSIVM., , 4. <<<     >>> 6.

Ausonius, Opuscula, XVI COMMEMORATIO PROFESSORVM BVRDIGALENSIVM., 5.

1 ATTIVS PATERA PATER RHETOR.
Aetate quamquam viceris dictos prius,
Patera, fandi nobilis:
tamen quod aevo floruisti proximo
iuvenisque te vidi senem,
honore maestae non carebis neniae,
doctor potentum rhetorum.
2 tu Baiocassi stirpe druidarum satus,
si fama non fallit fidem,
Beleni sacratum ducis e templo genus
et inde vobis nomina:
tibi Paterae: sic ministros nuncupant
Apollinares mystici:
fratri patrique nomen a Phoebo datum
natoque de Delphis tuo.
3 doctrina nulli tanta in illo tempore
cursusque tot fandi et rotae:
memor, disertus, lucida facundia,
canore, cultu praeditus,
salibus modestus felle nullo perlitis,
vini cibique abstemius,
laetus, pudicus, pulcher in senio quoque, ut
aquilae senectus aut equi.
Ausonius HOME

uldVLF111.45