| 1 | LATINVS ALCIMVS ALETHIVS RHETOR. Nec me nepotes impii silentii reum ciebunt, Alcime, minusque dignum, non et oblitum ferent tuae ministrum memoriae, opponit unum quem viris prioribus aetas recentis temporis, palmae forensis et camenarum decus, exemplar unum in litteris, quas aut Athenis docta coluit Graecia aut Roma per Latium colit. |
| 2 | moresne fabor et tenorem regulae ad usque vitae terminum? quod laude clarus. |
| 3 | quod paratus litteris omnem refugisti ambitum? te nemo gravior vel fuit comis magis aut liberaus indigis, danda salute, si forum res posceret. |
| 4 | studio docendi. |
| 5 | si scholam. |
| 6 | vivent per omnem posterorum memoriam, quos tu sacrasti . . . . . . et Iulianum tu magis famae dabis quam sceptra. |
| 7 | quae tenuit brevi. |
| 8 | Sallustio plus conferent libri tui quam consulatus addidit. |
| 9 | morum tuorum. |
| 10 | decoris et facundiae formam dedisti filiis. |
| 11 | ignosce, nostri laesus obsequio stili: amoris hoc crimen tui est, quod digna nequiens promere officium colo, iniuriose sedulus. |
| 12 | quiesce placidus et caduci corporis damnum repende gloria. |