| 1 | ATTVSIA LVCANA TALISIA. †ERMINVSCIVS REGVLVS ADFINIS. Notitia exilis nobis, Attusia, tecum cumque tuo plane coniuge nulla fuit. |
| 2 | verum tu nostrae soror es germana Sabinae, adfinis quoque (tu), Regule, nomen habes. |
| 3 | sortitos igitur tam cara vocabula nobis stringamus maesti carminis obsequio. |
| 4 | quamvis Santonica procul in tellure iacentes pervenit ad manes exequialis honor. |