| 1 | NAMIA PVDENTILLA ADFINIS. Tuque Pudentillam verbis adfare supremis, quae famae curam, quae probitatis habes. |
| 2 | nobilis haec frugi proba laeta pudica decora, coniugium Sancti iugiter haec habuit. |
| 3 | inviolata tuens castae praeconia vitae rexit opes proprias, otia agente viro: non ideo exprobrans aut fronte obducta marito, quod regeret totam femina sola domum. |
| 4 | heu nimium iuvenis, sed laeta superstite nato atque viro, patiens fata suprema obiit, unanimis nostrae et quondam germana Sabinae et mihi inoffenso nomine dicta soror. |
| 5 | nunc etiam manes placidos pia cura retractat atque Pudentillam fantis honore colit. |