| 1 | PASTOR NEPOS EX FILIO. Tu quoque maturos, puer inmature, dolores erumpis, maesti luctus acerbus avi, Pastor care nepos, spes cuius certa fuit res, Hesperii patris tertia progenies, nomine, quod casus dederat, quia fistula primum pastorale melos concinuit genito. |
| 2 | sero intellectum vitae brevis argumentum, spiritus afflatis quod fugit e calamis. |
| 3 | occidis emissae percussus pondere testae, abiecit tecto quam manus artificis. |
| 4 | non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti certa fuit fati, suppositura reum. |
| 5 | heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. |
| 6 | Pastor! illa meum petiit tegula missa caput. |
| 7 | dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae et quererere meas maestus ad exequias! |